- URBINUM
- URBINUMItalis Urbino, Gallis Urbin, Italiae oppid. Archieplschopale in Umbria, ad Isauri fontes 20. mill. pasi. a Pisauro in Africum, 25. ab Arimino in Merid. 7. a. Tiferno Metauro in Caeciam. Patria Raphaelis Sanctes, pictoris excellentissimi. De Urbinate quodam, in agro Reatino, a militibus ob necem conquisito, refert Cael. Rhodiginus, servum eum habuisse lieri adeo amantem,. ut is eius vestibus et ornamentis indutus se in cubile receperit, ibique locô heri interfici sustinuerit: statuam proin a grato heri animo meritus. Caput est Ducatus Urbinatus, vulgo Ducaro di Urbino, incolis il Stato, qui pars est Italiae, ubi alias Vilumbria seu Umbria trans Apenninum, ex parte. Antea sub Ducibus propriis e gente Roborea, quae in Franc. Maria desiit. Hic Urbano VIII. etiamnum vivus ditionem cessit. Partes Ducatus Urbini sunt, Comitatus Montisferetrani Contado (di Montefeltro) Comitatus Eugubii il Contado o territorio di Gubio, Pisauri Dynastia, il dominio o signoria di Pesaro, et Vicariatus Senogalliae, il Vicariato di Senigaglia. Terminatur a Septentrione mari Adriaticô et Romandiolâ, ab Ortu Picenô, a Meridie Umbriâ, ab Occasu Hetruriâ. Reliquae urbes, Pisaurum, Senogallia, Calium, Eugubium et Urbanea. Sed Fanum, urbs erat, iam olim ditionis Pontific. licet intra fines Ducatus Urbinatis. Hunc Ducatum Iulii II. Pontificis Romani frater Iohannes Sorae Dux, iunctâ sibi Ioannâ Montfeltriâ, guidonis Ubaldi, qui Montfeltrios morte suâ clausit. A. C. 1508. sorore, in Domum Roboream intulit: in qua ultima Victoria fuit Ferdinandi II. Magni Ducis Florentiae uxor, post cuius obitum Ducatus camerae Pontificiae adscriptus est. Vide supra ubi de Familia Roborea, et plura apud Phil. Iac. Spenerum, Arte Heraldica, Tom. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.